monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XVIII.De exsilio et morte Ioannis. <<<     >>> XX.De ordinatione Arsatii Constantinopolitani et eius odio propter Ioannem.

Cassiodorus, 10, CAPUT XIX.Quomodo Illyricum et Occidens propter Ioannem ab orientalibus se suspenderint episcopis.

1 Huius igitur iniustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices; ab eorum namque se suspenderunt communione; pariter omnes Illyrici eius partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem iniustitiam declinaverunt; corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, Bosphorensium atque Thracensium sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos.
2 Et Acacium quidem, qui post eum ordinatus est, nullo habuerunt sermone dignum. Atticum vero Arsatii successorem, legationem crebro mittentem, et pacis pignora postulantem, diptychis scripto Ioannis nomine, postea susceperunt. [THEODORETUS, lib. V, cap. 34, p. 240.]
Cassiodorus HOME

bav824.304 bnf1603.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik